monumenta.ch > Plinius > bnf6796A.102 > Petrus Blesensis, Epistulae, 9 > bnfNAL1615.84 > bnf7296.19 > sectio > bnfNAL1615.131 > sectio 11 > bkeCod.15.140v > bavPal.lat.1449.183 > bnf6795.89 > bnfNAL1615.110 > sectio 27 > bkeCod.15.175v > sectio 95 > sectio 17 > bnfNAL1615.123 > sectio 104 > sectio 66 > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 44
Debora, quae interpretatur apis, significat prophetiae suavitatem, et coelestis doctrinae dulcedinem. Haec habitabat sub palma inter Rama et Bethel. Rama interpretatur excelsa, Bethel domus Dei. Sub palma sedem habet prophetia, quia iustus ut palma florebit , inter excelsa videlicet et domum Dei; quia nihil vile habet prophetia, nec docet nos quae sunt super terram quaerere, sed quae in coelis sunt et in excelsis.